라틴어 문장 검색

tu te perdere aestimas, quidquid in praesenti non hauseris, comederis, devoraris, et illae futura desiderant et credunt vera esse, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:6)
Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:15)
"Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:10)
"quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:39)
Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:16)
en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:14)
dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:4)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:1)
Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:9)
"sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:31)
Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:8)
Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:11)
- quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:17)
Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION