라틴어 문장 검색

ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:3)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:2)
aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:1)
quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:4)
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:7)
num putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:9)
definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:6)
ardores animorum cotesque virtutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:3)
remove perturbationes maxumeque iracundiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:3)
an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:16)
in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere tibi dixisti videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:8)
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere - illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis - , videamus, quanta sint quae philosophia remedia morbis animorum adhibeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:1)
Earum igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:3)
sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION