라틴어 문장 검색

cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici "O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:7)
Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:21)
Quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:5)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:12)
Gemit impositis incudibus antrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:16)
Rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:11)
Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:3)
Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:28)
Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:9)
Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:7)
haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:8)
Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:14)
gemit ultima pulsu Thraca pedum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:18)
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION