라틴어 문장 검색

Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 11)
ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, [ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, [ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,] ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 211)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
quin una omnes peste hac populum hunc liberant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 274)
ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu hau somnum capias, sed ubi usque ad languorem - tenes quo se haec tendant quae loquor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 290)
Sed pocius mundus, qui crimine uiuit in uno, Ad uite meritum pena moreretur in una, Aut terre delicta nouus consumeret ignis, Inuoluens homines una sub clade, nec unum Exciperet tante generalis regula cladis, Aut scelerum pestes alia sub peste perirent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:5)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
pestes cognomine dirae proprie 'pestes' vocantur, 'dirae' vero cognomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8451)
pestem meditata ivuencae vel quam pestem ante excogitaverat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1535)
quod nulla pestis fudit Alciden palam ' omnemque pestem vicit Alcides palam.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:40)
Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 23:1)
peste incendio, ut et toto descendit corpore pestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5371)
peste amore, incendio, ut et toto descendit corpore pestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 903)
'pestem' autem incendium significat, ut et toto descendit corpore pestis, cum de navibus loqueretur incensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 553)

SEARCH

MENU NAVIGATION