라틴어 문장 검색

Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:1)
Hunc Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:3)
Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:3)
Cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:2)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Philosophia, inquit, quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:2)
Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:1)
Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:6)
Sed historiae quoque fidem in his versibus secutus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:2)
Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo qui in Naturali historia, cum de hoc pisce loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 5:1)
Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam, de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:3)
Et in fabulis seu in historiis nonnumquam idem facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 9:1)
Cur autem sic loqui soliti sint, Ephorus notissimus scriptor Historiarum libro secundo ostendit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION