라틴어 문장 검색

quod amoris pignus Washingtonii pectus pietate in commilitones replevit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.21)
Gratias quam maximas civibus ex animo habeo, ob pignus hoc insigne in me amoris.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.15)
Washingtonius jam ad montem Vernonium properabat, ubi a conjuge pia, vicinis, famulis, servisque laetissime est acceptus, et, habitu militari deposito, gladium vomere libentissime commutavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.31)
Dum ista in civitate morabatur, amoris in se, in Gallos, in rempublicam, denique, Gallicam, pignora et indicia certissima accepit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.93)
Dum per civitates alias iter faciebat Genetius, eadem amoris atque amicitiae pignora et indicia a civibus ubique accept.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.97)
Civium, enim, dolor, conjugis liberorumque piorum, maritum vel patrem ademptum plorantium, maestitiae similis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.40)
heri illi dico, qui, patria, amicis, conjuge charissima, relictis, ad libertatem non Americanorum tantum, sed generis, etiam, humani, tutandam, properavit, vitamque periculis omnibus objectare, libertatis causa, non recusavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.130)
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,condita post frumenta leuantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,cum sociis operum pueris et coniuge fidaTellurem porco, Siluanum lacte piabant,floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
(호라티우스의 두번째 편지, 162)
fama civem causaque priorem sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장19)
te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장29)
"Ad hominis coniugem Dei sponsa quid pro-peras?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:74)
Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
hic petit absenti nota iam callidus arte ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I47)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
conventum tamen et pactum et sponsalia nostra tempestate paras, iamque a tonsore magistro pecteris, et digito pignus fortasse dedisti, certe sanus eras;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI8)

SEARCH

MENU NAVIGATION