라틴어 문장 검색

id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 255:1)
placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 693:1)
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)
Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 485:1)
oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 284:1)
se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 447:1)
eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 108:1)
haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 522:1)
haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 100:1)
nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, paelice ortum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 625:1)
non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 99:1)
pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:4)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION