라틴어 문장 검색

bene plane magnus mihi quidem videtur, sed tamen non summus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:14)
habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:7)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:2)
tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:3)
plane enim dicunt, quod ad rem pertineat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:2)
hoc pacto Lex tertia quoad ictus & reflexiones per Theoriam comprobata est, quae cum experientia plane congruit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:16)
Requiritur lex vis centripetae tendentis ad centrum spiralis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 59:3)
Hoc motu punctum illud describet Spiralem gyris infinitis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:3)
omnia Spiralis puncta per aequationem finitam inveniri possunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:6)
& propterea rectae cujusvis positione datae intersectio cum spirali inveniri etiam potest per aequationem finitam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:7)
Atqui recta omnis infinite producta spiralem secat in punctis numero infinitis, & aequatio, qua intersectio aliqua duarum linearum invenitur, exhibet earum intersectiones omnes radicibus totidem, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:8)
Si a polo in rectam illam secantem demittatur perpendiculum, & perpendiculum una cum secante revolvatur circa polum, intersectiones spiralis transibunt in se mutuo, quaeq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:19)
Nequit ergo intersectio rectae & spiralis per aequationem finitam generaliter inveniri, & idcirco nulla extat Ovalis cujus area, rectis imperatis abscissa, possit per talem aequationem generaliter exhiberi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:25)
Eodem argumento, si intervallum poli & puncti, quo spiralis describitur, capiatur Ovalis perimetro abscissae proportionale, probari potest quod longitudo perimetri nequit per finitam aequationem generaliter exhiberi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION