라틴어 문장 검색

ut, quum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quidquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 2:6)
Verum, ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, De medicamentorum facultatibus. 2:3)
pleraque certis magis partibus membrorum accommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:6)
Sed pleraque ex vulneribus oculis subjecta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 13:1)
ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:8)
quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 35:8)
quum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 10:2)
Ephelis vero a plerisque ignoratur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 1:6)
Et plerique quidem, ubi consanuerunt, loquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 11:7)
Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 11:1)
In priorem non prolabi plerique scripserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 1:2)
plerique in tempus abusi mox odere tamen:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:172)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:62)
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:2)
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumera-vimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION