라틴어 문장 검색

longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis, tectaque brumali sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 52)
quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit, exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, et quicumque tuas accolit, Haeme, nives, caeditur et rigido custodi ruris asellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권227)
"vos date perpetuos teneris sementibus auctus, nec nova per gelidas herba sit usta nives, cum serimus, caelum ventis aperite serenis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권379)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
Arcadiis plurimus ille iugis, testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, quique citis Ladon in mare currit aquis, cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, altaque Cyllene1 Parrhasiaeque nives.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권176)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
a pluvio vindicat imbre tholus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권177)
Ut qui post longum , sacri monstrator iniqui , Elicuit pluvias victima caesus aquas :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:1)
nix tegit alta duas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:7)
contraria tellus nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:10)
ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:4)
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:2)
neque enim Iovis esse putabat Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:3)
vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:10)
At gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, nive candidioribus ambo vectabantur equis, ambo vibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION