라틴어 문장 검색

Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 21:4)
Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:3)
vela secundis inflata notis ventos nimium timuere suos, nubibus ipsis inserta caput turris pluvio vapulat Austro, densasque nemus spargens umbras annosa videt robora frangi;
(세네카, 아가멤논 2:11)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 63:3)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
sic arctoas laxare nives quamvis tepido sidere Titan non tamen audet vincitque faces solis adulti glaciale iubar.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:2)
an sub occasu tepido nitebis, unde commisso resonare ponto audies Calpen?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:18)
nondum pluvias Hyadas poterat vitare ratis.
(세네카, 메데아 6:6)
has aluit altum gurgitem Tigris premens, Danuvius illas, has per arentes plagas tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis, nomenque terris qui dedit Baetis suis Hesperia pulsans maria languenti vado.
(세네카, 메데아 11:19)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
vos qua tepidis subditus austris frigora mollit durus Acbarneus.
(세네카, 파이드라 1:6)
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
aut si tela modo spargere Parthico in caelum placeat, nulla sine alite descendent, tepido viscere condita praedam de mediis nubibus afferent.
(세네카, 파이드라 11:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION