라틴어 문장 검색

eo infensior populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장7)
placuit ignoscentibus verso nomine, quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장10)
tumultus proximi initium non cupiditate vel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne detrectatione quidem aut formidine periculorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장3)
ceterum hic Syriae, ille Iudaeae praepositus, vicinis provinciarum administrationibus invidia discordes, exitu demum Neronis positis odiis in medium consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, natura atque arte compositus adliciendis etiam Muciani moribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장6)
multi ad celebritatem nominis erecti rerum novarum cupidine et odio praesentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장7)
namque Othonis odio iuvare Vitellium Corsorum viribus statuit, inani auxilio etiam si provenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장3)
sed condito odio eandem utilitatem fovere, crebris epistulis sine respectu veniae probra Othoni obiectantes, cum duces partium Othonis quamvis uberrima conviciorum in Vitellium materia abstinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장9)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
ipse Arare flumine devehitur, nullo principali paratu, sed vetere egestate conspicuus, donec Iunius Blaesus Lugudunensis Galliae rector, genere inlustri, largus animo et par opibus, circumdaret principi ministeria, comitaretur liberaliter, eo ipso ingratus, quamvis odium Vitellius vernilibus blanditiis velaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장6)
Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장1)
interpretabatur quaedam ex orationibus eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popularia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장3)
nec diu in tantis armatorum odiis quies fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장5)
et posse ab exercitu principem fieri sibi ipse Vitellius documento, nullis stipendiis, nulla militari fama, Galbae odio provectus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장15)
hos ira, odium, ultionis cupiditas ad virtutem accendit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장11)
quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION