라틴어 문장 검색

Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
ut, cum mare possidet Auster Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:8)
et adhuc, quamvis possederit omnem Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, Communem tamen esse dolet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:18)
desertaque busta Incolit, et tumulos expulsis obtinet umbris, Grata deis erebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:3)
434 Earum una Erichtho, reliquarum more spreto, urbes fugit, desertaque incolit, cadavera inquirens laceransque et ad suas artes adhibens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권17)
Quo latius orbem Possedit, citius per prospera fata cucurrit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:54)
Immodicas possedit opes, sed plura retentis Intulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:48)
Gens unica terras Incolit a saevo serpentum innoxia morsu, Marmaridae Psyili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:43)
At fecunda Venus cunctarum semina rerum Possidet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:10)
At tu sub urbe possides famem mundam Et turre ab alta prospicis meras laurus, Furem Priapo non timente securus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII18)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Grande iugum domita Dacus cervice recepit, Et famulum victrix possidet umbra nemus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVI4)
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque, Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXVI4)
Elysium possidet ambo nemus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL3)

SEARCH

MENU NAVIGATION