라틴어 문장 검색

Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:6)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:2)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre Summa venenum potione perduxti.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXII2)
aetheria avra quia animum aere, corpus cibo potione et ceteris diligenter nutrimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5471)
Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 724)
vestro si munere quoniam sine cibo et potione vivere non possumus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 74)

SEARCH

MENU NAVIGATION