라틴어 문장 검색

ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster et pulsas evertit aquas, non arma ministris, non regimen prodest, ligat alter pondera pinus, alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:23)
Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:7)
Eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:7)
Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.4)
Nam fodere terram quod vides cotidie Aprum insidiosum, quercum vult evertere, Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.7)
Quod si delata perscrutatus crimina Paterfamilias esset, si mendacium Subtiliter limasset, a radicibus Non evertisset scelere funesto domum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta22)
"' Quod alioqui perire incipiebat cum perisse Afro videretur, nunc vero prope funditus exstinctum et eversum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 11:7)
Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram Et fractos arcus et sine luce facem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 94)
si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, corpore, non tantum sedulitate placet, fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:257)
ut potiare, roga:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:522)
ut voto potiare tuo, miserabilis esto, ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:545)
sed non cui dederas a litore carbasa vento, utendum, medio cum potiere freto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 29:3)
cupias, ut re potiaris, oportet, et faciat somnos haec tibi cura breves, velle reor multos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 114)
"victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권298)
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권322)

SEARCH

MENU NAVIGATION