라틴어 문장 검색

Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:2)
cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:14)
nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:7)
qua praediti qui sunt, soli sunt divites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:1)
Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi velint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:3)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 48:1)
nec vero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens ipsaque praedita motu sempiterno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:7)
qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
praeclarum carmen!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:1)
praeclarum illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:1)
quid autem praeclarum non idem arduum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:5)
erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:2)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:5)
volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum atque munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION