라틴어 문장 검색

convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 593:2)
quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 637:2)
et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via quae ferebat Verruginem excluderent, fuere obvii, proeliumque ante lucem - sed luna pernox erat - commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 330:2)
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:2)
neutra parte hostis obvius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 326:1)
Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 80:1)
spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:3)
agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 365:1)
inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra consulis pervadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 404:1)
deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 420:2)
exspectate, dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 468:2)
T. Manlio in urbem reverso nemo ex iuventute obviam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha6)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
Haec incidens principum foribus, haec obviis, haec excurrentibus in publicum pavidis increpat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 346:2)
palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 536:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION