라틴어 문장 검색

nullus erit castis iuvenis corruptor in agris, qui te blanditiis non sinat esse probam;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 192)
vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro, vobiscum Europe nec proba Pasiphae, et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas, et Thebae et Priami diruta regna senis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c4)
quapropter facinus meum tuere et condiscipuli tibi obsequentis incautum, precor, asseras pudorem, germanum tamen ante sed memento, doctrinae columen, Probum advocare, isti qui valet exarationi destrictum bonus applicare theta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem53)
et te bybliotheca qua paterna est, qualis nec tetrici fuit Philagri, admitti faciet Probus probatum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum32)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
denique facilius obtingit ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi qui pariter exsistat improbus dictis et probus moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:2)
novi enim probe ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore laetatam, quia, licet sis uxor bona, soror optima es.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:2)
proinde quamquam non te fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium votis expetentumque caritatem proba, qui iam probasti pudorem, quod defuisti primum, modestiae ad-scribitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 3:3)
igitur, quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte verborum, qui viderim Modaharium, civem Gothum, haereseos Arianae iacula vibrantem quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis, servata ceterorum tam reverentia quam pace pontificum non iniuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aetatis 1 lupus, qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum intellecti dentis arrodat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 2:1)
Discute quod audias omne, quod credas proba.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D10)
Gravissima est probi hominis iracundia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 195)
Probus libertus sine natura est filius.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 57)
Probo beneficium qui dat, ex parte accipit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 550)
Quidquid probis eripitur, improbis datur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 616)
Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION