라틴어 문장 검색

Iamque liquido servi nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas;
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:4)
Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:1)
"nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:6)
"Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:9)
haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:5)
Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladiatorio procedere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:3)
Exin permixtus agmini religioso procedens comitabar sacrarium totae civitati notus ac conspicuus, digitis hominum nutibusque notabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:2)
Nec tamen me sinebat animus ungue latius indidem digredi, sed intentus in deae specimen pristinos casus meos recordabar.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:6)
Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo vinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis videre praesentes plurimi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:1)
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:1)
Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:3)
Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Neque enim ex Hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:9)
Quando proceditis, simul ambulate;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:4)
Neque enim, quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere aut ab ipsis appeti velle.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION