라틴어 문장 검색

Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:4)
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere, infensi Tyrii;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:11)
illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:8)
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:1)
Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni effera?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:7)
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visu talibus et dictis it contra dicta tyranni:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:7)
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:13)
Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:15)
te Dacus asper, te profugi Scythae urbesque gentesque et Latium ferox regumque matres barbarorum et purpurei metuunt tyranni, iniurioso ne pede proruas stantem columnam neu populus frequens ad arma, cessantis ad arma concitet imperiumque frangat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 353)
utrumque sacro digna silentio mirantur umbrae dicere, sed magis pugnas et exactos tyrannos densum umeris bibit aure volgus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 137)
seu Libra seu me Scorpios adspicit formidolosus pars violentior natalis horae seu tyrannus Hesperiae Capricornus undae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 178)
illum ex moenibus hosticis matrona bellantis tyranni prospiciens et adulta virgo suspiret "eheu, ne rudis agminum sponsus lacessat regius asperum tactu leonem, quem cruenta per medias rapit ira caedes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 22)
Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor prava iubentium, non voltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster, dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iovis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 31)
Aeli vetusto nobilis ab Lamo, quando et priores hinc Lamias ferunt denominatos et nepotum per memores genus omne fastos, auctore ab illo ducis originem, qui Formiarum moenia dicitur princeps et innantem Maricae litoribus tenuisse Lirim, late tyrannus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 171)
invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum, qui non moderabitur irae, infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, dum poenas odio per vim festinat inulto, ira furor brevis est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION