라틴어 문장 검색

nam is illius filiam conicit in navem miles clam matrem suam, eamque huc invitam mulierem in Ephesum advehit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 119)
nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi ego perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 133)
Serva istas fores, ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3175)
Meretricem commoneri, quam sane magni referat, nihil clam est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 38)
Hic cum era est, clam nostrum hunc sermonem sublegerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2254)
hospes [hic] me necavit isque me defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus, scelestus, auri causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2148)
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 18)
locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 192)
At enim hic clam furtim esse volt, ne quis sciat neve arbiter sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 377)
Certiorem te esse volt, ne quid clam furtim se accepisse censeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2130)
Quia annos multos filias meas celavistis clam me, atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4164)
ei erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS27)
Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos quemquam istic vidi sacruficare, neque potest clam me esse si qui sacruficat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 264)
Subigis maledictis me tuis, Megaronides, novo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2140)
Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 321)

SEARCH

MENU NAVIGATION