라틴어 문장 검색

Ita proelium secundissimum est factum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:6)
Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:9)
nos proelium sustinebimus — neque tuum iudicium fallemus — dum reliqui subsequantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:5)
Minime autem par erat proeli certamen.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:1)
Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:9)
Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:6)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest victori pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 26:3)
Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:6)
prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi exercitu recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:6)
Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:2)
Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:4)
Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:2)
Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION