라틴어 문장 검색

Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:6)
Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:4)
Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 5:5)
Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 7:2)
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 15:1)
Id autem et devorari potest, et ex aqua calida sumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 16:6)
Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 7:5)
Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:4)
ne per imprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 3:5)
Idque sine medulla durum, magisque in posteriorem partem projectum, teretem ibi figuram repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:3)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)
proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:294)
improba numquam spes laetata diu, nec pervenere iuventae robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:20)
non iam dilectus miseri nec falce per agros deposita iaculum vibrans ignobile messor nec temptat clipeum proiectis sumere rastris Bellona ridente Ceres humilisque novorum seditio clamosa ducum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:175)
proiecta pelle Gelonus militat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:292)

SEARCH

MENU NAVIGATION