라틴어 문장 검색

prompta ad quattuor milia pondo auri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 160:2)
nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 191:2)
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 193:1)
postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:2)
et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 504:2)
ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 196:1)
tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 399:1)
cautior tamen quam promptior hic habitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 341:1)
sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 148:1)
Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 385:1)
quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 387:2)
nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 501:1)
plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 513:1)
Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 573:1)
ob ferociam maius victoribus gaudium traditus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 300:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION