라틴어 문장 검색

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장1)
Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장4)
Illincque [et inde] usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장4)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:1)
Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:4)
Itaque debemus aut mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem quidem, sed ad peiora pronam . Utrumque decreta philosophiae faciunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:3)
Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:1)
Non pronum est tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 10:3)
Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:2)
da frena et omnem prona nequitiam incita:
(세네카, 아가멤논 3:5)
iam lassa Titan colla relevabat iugo, in astra iam lux prona, iam praeceps dios.
(세네카, 아가멤논 10:17)
potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine magisterium:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 20:5)
Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION