라틴어 문장 검색

consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 593:1)
utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 508:1)
eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 199:1)
ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 39:1)
Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:2)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
omnia diis propitiis volentibusque faciemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:1)
deinde in caput regnumque Prusiae et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 611:1)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
etiam, histriones anno cum in proscaenio hic Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol47)
A, propitius sit potius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 259)
nam ubi parturit, deos sibi invocat, strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 19)
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 114)
B. Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 164)
Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 168)

SEARCH

MENU NAVIGATION