라틴어 문장 검색

Quod si cui haec mira dictu videantur, et querelae minus justae propiora, cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multe adjecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:8)
reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:2)
atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inventa nostra niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:2)
Neque propterea polluitur naturalis historia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:3)
Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:10)
Neque propterea res deducetur ad atomum, quae praesupponit vacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est) sed ad particulas veras, quales inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:1)
40. Quo minor est corporis moles, eo citius per corpus calidum approximatum incalescit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:1)
ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum totum, sed expansivus per particulas minores corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:2)
Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:2)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
Eae sunt quae constituunt unam speciem naturae inquisitae tanquam Formam Minorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:2)
Ita ut sint veluti sex Formae Minores eorum quae juvant Memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:29)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
propterea quod ab istis proclivior et magis in propinquo sit transitus ad nova et hactenus non inventa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:6)
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION