라틴어 문장 검색

et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Bene, inquit, Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:2)
Sed de hoc quoque temptabo si potero esse solvendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:3)
Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:1)
Condere victuras temptem per saecula curas Et nomen flammis eripuisse meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVII4)
Huius dum patulos adludens temptat hiatus Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX2)
Lomento rugas uteri quod condere temptas, Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLII1)
Aspicis, inbelles temptent quam fortia dammae Proelia?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIV1)
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV7)
Cum Iuvenale meo quae me committere temptas, Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIV1)
quam quidem subinde aliqua ioco- rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun- diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint, quam nos satiare, omnis versus ingereret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr5)
Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci, Pindaricos nosset cum superare modos, Et Vario cessit Romani laude coturni, Cum posset tragico fortius ore loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XVIII3)
item fetam gravidam illo loco ostendit, non insueta graves temptabunt pabula fetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5110)
alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6716)
quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum tondeor ab altero;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1944)

SEARCH

MENU NAVIGATION