라틴어 문장 검색

ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
Karthago prouinciae nostrae magistra uenerabilis, Karthago Africae Musa caelestis, Karthago Camena togatorum.
(아풀레이우스, 플로리다 20:15)
Thessaliam, nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote eius prodita gloriam nobis faciunt, eam Thessaliam ex negotio petebam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:1)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
"At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus, infit ad eum Quam olim equidem exoptatus nobis advenis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:14)
"omni denique provinciae voluptarii secessus sumus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:9)
"Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum, cum haec etiam loca provinciae famigerabilis adire cuperem, peragrata cuncta Thessalia fuscis avibus Larissam accessi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:1)
"nam et provinciam totam inclitae vestrae familiae nobilitas complectitur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:3)
"Ergo placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:9)
"Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:11)
"Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie."
(아풀레이우스, 변신, 5권128)
"Sed interim quidem tu provinciam, quae tibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:161)
"Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:8)
Tunc nullo negotio artissimis vinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gressum ad suam patriam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:10)
Denique ipse etiam hilarior pro virili parte ne praesenti negotio ut alienus discreparem, porrectis auribus proflatisque naribus rudivi fortiter, immo tonanti clamore personui.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION