라틴어 문장 검색

Quid, si forte peritus iuris ille non aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 87:4)
sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:1)
quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:2)
prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:1)
Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장2)
At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:4)
Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:5)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:4)
Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 36:3)
Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:3)
magnum est honeste mori, prudenter, fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 6:5)
Peritos luctandi usus exercet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 2:1)
Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 11:1)
Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION