라틴어 문장 검색

"haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande, ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus, parce:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권178)
namque uritur alto corde, quod innumeri comites, quod regia cassis instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse nec palla volgare nitens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권217)
it praeceps sonipes strictae contemptor habenae arvaque sanguineo scribit rutilantia gyro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권276)
virgo autem impositae sustentat pondera laevae, dextra sedet baculo, qualis si puppe relicta exosus manes pigri sulcator Averni exeat ad superos solemque et pallida turbet astra, nec ipse diu fortis patiensque superni aeris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권316)
"Vel si caeruleas puppi volet ire per undas, Ipse levem remo per freta pelle ratem."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 428)
"ecce super fessas uolitat Victoria puppes;"
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 521)
uidit ut inferno Plutonis subdita regno magna deum proles leuibus discurreret umbris, praeteriitque cita Sirenum litora puppi;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae22)
equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 273:1)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)
quae propius subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora in puppim statuebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 440:1)
prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:1)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)
desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 318:1)
qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 483:1)
a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION