라틴어 문장 검색

sed tibi subsidio delphinum currere vidi, qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a6)
at tu Tirynthius alter, sed princeps, magni maxima cura dei, quem draco, cervus, aper paribus sensere sagittis, cum dens, cum virus, cum fuga nil valuit, Eurysthea nos esse puta monstrumque tributum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 4)
ignavis, timidis et improbatis multum fingitur otiosa virtus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium24)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus vel curvis meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:1)
igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vindicant, patienter admitte querirnoniarn desiderantum, qui tibi per unius oris officium non unius pectoris profudere secretum, quos palam et coram dicere puta:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:1)
"cede, improba:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권260)
Bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B15)
Parcendum est improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P2)
Quod facere turpe est, dicere ne honestum puta.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, Q16)
Malam rem cum velis, honestatem improbes.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 361)
Damnatis itaque oblatum quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 9:2)
Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:5)
Ita omnia quae supersunt improbata, probata sunt nobis, quia cum illis quae probata sunt tunc futuris praedicabantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION