라틴어 문장 검색

falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 469:1)
sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, locaverat rex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 472:1)
ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 476:1)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 479:2)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
is cum breviter et egisset gratias patribus quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 594:2)
fusi fugatique hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:1)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 220:2)
duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:2)
pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)
nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 575:2)
ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 80:1)
fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 137:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION