라틴어 문장 검색

hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 447)
ita vinxerat omnes legati genius, tremuerunt Medica rura, quaeque draconigenae portas non clauserat hosti, tum demum Babylon nimis est sibi visa patere, partibus at postquam statuit nova formula foedus Procopio dictante magis, iuratur ab illis ignis et unda deus, nec non rata pacta futura hic divos testatur avos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 37)
"non flectitur umquam a coeptis damnumque putat si temporis iras vel per damna timet, qua dicam gente creatum quem Scytha non patior?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 221)
"forsan rata pacta probabis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 215)
ad coepta redeatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 7:1)
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti strenui, severi misericordis quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque non minora bonae conscientiae culmina levet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:5)
siquidem prudentibus cordacitus insitum est vitare fortuita, sicut itidem absurdum, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad infamanda casuum incerta convertere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:3)
"invideo vestris, fateor, decora inclita gentis Argolicae, coeptis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:42)
illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat pectore consilia et sollers pietate magistra longaevum Chirona petit, domus ardua montem perforat et longo suspendit Pelion arcu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권43)
Latios inter placidissime vates, quod durum permensus iter coeptique labores prendisti portus, nitidae sic transfuga Pisae amnis in externos longe flammatus amores flumina demerso trahit intemerata canali.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam88)
"mox coepta generosior iuventa albos ossibus Italis Philippos et Pharsalica bella detonabis, convulsum ducis inter arma divi, libertate gravem pia Catonem et gratum popularitate Magnum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam19)
rata numina miseris astris, templaque des habitesque domos!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum26)

SEARCH

MENU NAVIGATION