라틴어 문장 검색

Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter quam prophetae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:11)
Eaedem voces praedicaverunt utramque partem, eaedem 1 litterae notaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:22)
Ita omnia quae supersunt improbata, probata sunt nobis, quia cum illis quae probata sunt tunc futuris praedicabantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:24)
Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 13:2)
Duobus enim adventibus eius significans, primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 15:1)
Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 19:1)
Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:4)
Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:1)
At nunc non aliter destinavit quam praedicavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:3)
omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona, ut omnia boni auctoris;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:2)
locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatum etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:3)
diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:5)
Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat, ut uoci suae uno clamore respondeant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:2)
Namque adiuncto sibi Seuero, totius sanctitatis uiro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum episcopi, et tunc Treuiris ordinatus episcopus, gentibus primae Germaniae uerbum praedicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis, tranquillo nauigio Brittanias petit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.5)
Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION