라틴어 문장 검색

Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non dicatur una esse persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:7)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
Credimus et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:15)
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:16)
—Itaque credendum est Spiritum sanctum Patris esse et Filii. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:24)
Hoc credite ne colloquia mala corrumpant mores vestros bonos. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:26)
Videte ubique sacramentum Trinitatis, ecce et in Spiritum sanctum credimus, qui Spiritus procedens de Patre et Filio charitate conjungitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:27)
Credimus et in Spiritum sanctum qui de Patre procedit proprie. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:44)
Quod quidem ad distinctionem personarum attinet, secundum proprietates earum, secundum nos etiam qui solum Filium incarnatum credimus, in hoc uno Filio minorem Patre, non aequalem dicemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:16)
Unde et superius cum Platonicorum sententias de verbo Dei Augustinus praesentaret, solum quae ad divinitatem Verbi pertinent se in eis reperisse confirmavit, et nil de incarnationis mysterio, in quo totam salutis humanae summam consistere certum est, sine quo caetera frustra creduntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:5)
Interrogemus enim eos si sapientiam Dei credant, de qua scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:7)
CIII, 24), et statim respondebunt se credere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:9)
Inferamus deinde convenienter eos in hoc ipso Filium Dei sicut et nos credere, cum nos videlicet idem intelligamus per Verbum sive per Filium Dei, quod illi per sapientiam Dei. Quisquis autem Filium esse recipit, utique et eum cujus est Filius, esse non dubitat, hoc est Patrem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION