라틴어 문장 검색

itaque redimendi se captivis copiam facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 691:1)
postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 702:1)
sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 708:1)
non minor numerus noster est, nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 709:3)
si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 714:1)
rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi, sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:1)
si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 723:1)
et vos redimamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 742:3)
ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 744:1)
cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 748:1)
captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha15)
huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit Marcellus, iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 348:1)
aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 384:1)
ne unde redimantur quidem quicquam superesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 492:5)
qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 710:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION