라틴어 문장 검색

Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:1)
Nomine quemque vocans, reficitque ad praelia pulsos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 34:1)
Confirmat dictis, simul atque exuscitat acris Ad bellandum animos, reficitque ad praelia mentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 34:5)
Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:2)
Praeparat innumeras puppes Acherontis adusti Portitor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:6)
Vixque refecta cadit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:75)
atque una caede refectus Solvat, ait, poenas, Scaevam quicumque subactum Speravit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:79)
Arctoos raris Aquilonibus imbres Accipit, et nostris reficit sua rura serenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:8)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)
Cotidianam refice nauseam nummis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII5)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
modo limina ponit, Nunc foribus claves aptat emitque seras, Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVI2)
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum, Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI2)
Nam cum me murem, cum me tua lumina dicis, Horis me refici vix puto posse decem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIX2)
a iudicum persona 'o regina novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab adversariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. g. e. p. r. a.' an possint?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5226)

SEARCH

MENU NAVIGATION