라틴어 문장 검색

Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt.
(세네카, 행복론, Liber VII 18:4)
Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:4)
Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:4)
Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exaequat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:3)
Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt;
(세네카, De Providentia, book 1 13:2)
ludit prato liber aperto nondum rupta fronte iuvencus, vacuae reparant ubera matres;
(세네카, Hercules Furens 2:8)
obire forti meruit Alcmene manu:
(세네카, Hercules Oetaeus 21:14)
favete, superi, si mihi gnatum indutum miserae negastis, vindicem saltem precor servate terris, abeat excussus dolor corpusque vires reparet Herculeum suas.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:16)
nempe Alcides mortalis obit, nempe sepultus.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:44)
et Hydra et omnis redeat Herculea manu succisa serpens, caede se reparans sua.
(세네카, 메데아 11:13)
vere florifero virens reparabit herbas, spiritus puros dabit vitalis aura, veniet et silvis decor;
(세네카, 오이디푸스 7:54)
providit ille maximus mundi parens, cum tam rapaces cerneret Pati manus, ut damna semper subole repararet nova.
(세네카, 파이드라 6:22)
nunc raptor obiit, mortis effare ordinem.
(세네카, 파이드라 14:17)
et nocte reparans quicquid amisit die
(세네카, Thyestes 12:1)
reparatque vires iustus amissas amor.
(세네카, Thyestes 487:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION