라틴어 문장 검색

equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:1)
discessere socii pro tristi nuntio tristiorem domum reportantes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 69:1)
quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 167:2)
tum tu insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis victoriam datam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 190:1)
atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:2)
panduntur inter ordines viae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:2)
ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 381:1)
Cannensis reliquiae cladis exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 67:2)
si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 96:1)
captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato adlatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 116:1)
urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 449:2)
quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 492:2)
ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis quod nondum exercitum in Africam traiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha1)
Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 216:1)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION