라틴어 문장 검색

tunc uero ut ulcus curant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:3)
Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:4)
Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:8)
deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:9)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:4)
Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:1)
Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:2)
Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:2)
Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:1)
Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine *κ*η*ρ*ι*ο*ν a Graecis nominatur, idque duas species habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:1)
Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 50:4)
Vlcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 50:5)
Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:2)
Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION