라틴어 문장 검색

Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:5)
Stoici restant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 99:2)
ex quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:3)
Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non veri simile dicatis et effugere reprehensionem velitis, adferatis aliquid quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius fuerit illud ipsum de quo ambigebatur concedere quam tam inpudenter resistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:1)
Velut Epicurus cum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius, invenit quo modo necessitatem effugeret, quod videlicet Democritum fugerat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:1)
restat igitur ut motus astrorum sit voluntarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:6)
Restat ut qualis eorum natura sit consideremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:1)
Aqua restabat et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:4)
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:3)
e quibus pulli orti primo aluntur ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:5)
Restat ut doceam atque aliquando perorem, omnia quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum causa facta esse et parata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 154:1)
effugere enim nemo id potest quod futurum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:1)
cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus id est quasi ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal tale est inmortale nullum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:4)
haec enim mihi ex tua partitione restant duo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION