라틴어 문장 검색

nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 21:3)
Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρόληψιν appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat) - hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:5)
ne tu quidem Vellei, sed non vis fateri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:8)
ego enim te scire ista melius quam me non fateor solum sed etiam facile patior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 74:1)
deos igitur esse fateamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:6)
Primum igitur aut negandum est esse deos, quod et Democritus simulacra et Epicurus imagines inducens quodam pacto negat, aut qui deos esse concedant is fatendum est eos aliquid agere idque praeclarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:1)
hominum igitur causa eas rerum copias comparatas fatendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:1)
efficiam profecto ut fateare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:7)
Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:11)
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Quodsi vituperandi, qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:1)
Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:4)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)
Potius doceret non esse aequam, quia non esset utilis rei publieae, quam, cum utilem non esse diceret, esse aequam fateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:6)
Nam si quis erit qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue versari hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION