라틴어 문장 검색

Ex hac relatione regi constitit Ferdinandum regimen Castiliae retinere in iure administratoris filiae suae Ioannae, adminiculo etiam testamenti Isabellae reginae defunctae et partem ex consuetudine regni, ut Ferdinandus praetexuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 2:2)
Cuius morbi curationi pater eius incuriose incumbere existimabatur, quo imperium in Castilia retineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:7)
Sed in principe prudente nihil aliud hoc fuit quam ut intervallum et spatium iustum et debitum inter se et subditos suos tueretur, quod certe erga omnes constanter tenuit, nemini propinquum permittendo aditum, neque ad auctoritatem suam neque ad secreta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:3)
prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:53)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
ut alii professione quadam, nos re ipsa, sensum tueri ac colere videamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:8)
opus hoc, quod a tua bonitate profectum tuam gloriam repetit, tuere et rege.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:2)
Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque rejiciamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:2)
nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:2)
et frigora tuentur carnes a putrefactione, non minus quam ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:3)
3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:1)
Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:2)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION