라틴어 문장 검색

ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:2)
praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:3)
collega ei T. Quinctius datur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 620:4)
sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 621:2)
certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 630:1)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)
Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha2)
collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 71:2)
agite cum collega ut rem integram in adventum consulum differat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 106:3)
premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 148:1)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)
iudicii die cum excusaretur solum vertisse exsilii causa, nihilo minus Verginio comitia habente collegae appellati dimisere concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 156:1)
postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 183:1)
ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 200:1)
pace parta instare tribuni patribus ut P. Valeri fidem exsolverent, instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 208:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION