라틴어 문장 검색

Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장1)
postquam id Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장14)
corpus, insigne oculis comaque et torvitate vultus, in Asiam atque inde Romam pervectum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장7)
At Romae nihil trepidationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장1)
postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque vulnus pavens, summi discriminis incuriosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장4)
ne concupiscerent Romam capere potius quam servare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장11)
nam si recens victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine exitio urbis foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장12)
at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)
ipsi Tito Roma et opes voluptatesque ante oculos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장7)
quem quidem sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae [appellati sunt], sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:1)
his enim magistratibus legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 2:1)
ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:3)
deinde [anno post praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Karthaginem venerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION