라틴어 문장 검색

itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 344:1)
totam orationis meae formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 346:2)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 500:1)
sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 504:1)
additum decreto, si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 505:1)
Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 507:1)
Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in iram adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 509:1)
secundum initia et ipse in Asiam se recepit Agesimbroto et Rhodiis domum remissis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 544:3)
haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 545:1)
ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha3)
Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas oppugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam paucis mensibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha4)
cum Atheniensium qui a Philippo obsidebantur legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset, plebe quod tot bellorum continuus labor gravis erat dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha5)
bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha14)
eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege - eae quattuor et viginti quinqueremes erant - Rhodia altera viginti navium tectarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 184:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION