라틴어 문장 검색

nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:1)
cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est indoctior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:2)
libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 359:2)
nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 373:2)
nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 376:3)
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter fallant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 175:1)
plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 233:1)
imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 296:1)
non quidem erit orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 350:2)
verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 219:2)
neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 24:1)
tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 62:1)
propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 152:2)
periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 161:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION