라틴어 문장 검색

Exinde sacrorum perfecto ritu digresso, offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria, tandem post tempus inveniri potuisse firmantis, quod (ut earum regionum existimant incolae) faustum, et ubertatem frugum diversaque indicans bona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 6:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Sunt et syringes subterranei quidam, et flexuosi secessus, quos (ut fertur) periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque ne cerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras illas, quas hierographicas litteras appellarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 30:1)
Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 2:1)
Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
Ita civitate incensa, et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:2)
Describuntur maiores privinciae xviii regni Persarum, una cum suis quaeque viribus, moresque nationum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장1)
Certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:2)
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)
Sed ut generaliter corpora describamus, et mores, graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 75:2)
Quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses, Thucydides est auctor amplissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 75:3)
Inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines, in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu complures cum numerosa subole tunc senex incurvus, exultans, proditionisque auctor, ducebatur ad nostra, testibus affirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus, sepelietur in solo Romano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 10:1)
Et si ex more femina maris non illita fuerit semine, abortus vitio fetus amittit intempestivos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 13:2)
Quibus ita (ut convenerat) ordinatis, et occupatis prohibitoribus, patefactisque latebris, evolat Exsuperius, de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus, et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 23:1)
Sed ut qui esset pulchri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati, et pro contione laudati, veterum more.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION