라틴어 문장 검색

et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus, tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 116:1)
iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 540:1)
lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina C. Marcio Rutulo censoribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:1)
Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha9)
Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is x pondo argenti facti haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha6)
lustro a censoribus condito censa sunt civium capita CCLXXI ccxxiiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha7)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha5)
M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent, xvi senatu moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha6)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha7)
lustrum a censoribus ter conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha14)
C. Flaminius censor viam Flaminius muniit et circum Flaminium exstruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha16)
et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti, quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 99:2)
ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 754:1)
et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 278:2)
neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION